- MAGIUS Decius
- MAGIUS Deciuscuius mentio apud Liv., Campanus fuit. Hic enim l. 23. ubi convivium narrat Campanum, ob constantem Perollae in Romanos fidem et cogitatum in Hannibalem facinus, celebre, inter alia ait, c. 8. Diversatus est apud Minios Celeres, Stenium Pacullumque inclitos nobilitate ac divitiis. Eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius, quae attraxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit: abstractumque ab se a Decii ait latere. Ubi primo pro Minios et Pacullumque, omnes boni libri habent constanter, Ninnios, et Pacuviumque. Dein traxerat, pro attraxerat, legendum varia suadent. Nec vero quid τὸ ait hîc faciat, magnopere habet, quum minime appareat, ullam obliquam Pacuvii orationem referri. Subvenit commode Puteanaeus: abstractum absdecimagit latere. Unde elicit Gronovius, abstractum abs Decii Magii latere. Prope scopum iacu latur Valla, a sueto Decii Magii latere. Idem nomen reddendum Silio Italico l. 4. v. 185.Tum Remulum atque olim celeberrima nomina belloTiburtes Magios, Hispellatemque MetaurumqueEt Damum.Ita namque MS. Oxoniensis et Romana vetustissima editio. Vulgo sine sale, magnos: quô tangi historiam trium Fratrum Tiburti, Corae (non enim Coracis) Catilli, quod hic adnotârunt, non videtur. At voluit Silius, fratres aut gentiles Magios Tibure, et praeterea tres, quorum nomina sequuntur, a Chryxo interfectos. Vide Ioh. Frider. Gronov. Observat. l. 4. cap. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.